ANSAE poculorum

ANSAE poculorum
ANSAE poculorum
Pocula quaedam ansulis olim carebant, alia ansas habebant, nonnulla unâ tantum parte erant aurita. Iulius Pollux Onom. l. 6. c. 18. Phialam vero ancipitem, inquit, et aureum poculum (ἄμφωνον) utrinque ansatum Homerus a forma appellat, sed unicam ansam habens nominabatur Cotyliscus. Philemon apud Athen. l. 11. poculum unâ patte tantum ansatum, cissibium vocavit. Macrob. Saturn. l. 5. c. 21. Carchesium ansatum mediocriter fuisse refert, etc. Ansularum harum usus, ut qui propinaret, aut porrigeret, unam earum manu teneret, alteram vero is, cui poculum tradebatur, arriperet. Ovid. Ep. 16. v. 251.
Dum stupeo visis, (nam pocula forte tenebam)
Tortilis a digitis excidit ansa meis.
Inde vasa haec calices pteroti dicuntur Plinio l. 36. c. 26. quasi pinnatos aut alatos dicas, quod ansae utrinque protensae alarum speciem referrent; etc. Vide Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. Paralipom. ad c. 30. et infra, ubi de Poculis. De clypeorum vero ansis aliquid infra voce Crista.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”